- CHILO
- CHILOLacedaemonius Philosophus, unus ex septem Graeciae sapientibus, Ephorus Spartan. 56. Olymo. Prae gaudio mortuus in amplexu filii Olympionicae. Eius tria dicta Delphis in Apollinis templo fuerunt, Pliniô teste, l. 7. c. 32. Nosce te ipsum; Nil nimium cupias. Comes aeris alieni, atque litis est miseria. Cetera eius apophthegmata sic exposuit Ioannes Stobaeus.Πίνων μὴ πολλὰ λαλεῖν, ἁμαρτήσεις γὰρ.Inter pocula ne multum loquere, delinques enim.Μὴ κακολόγει τοὺς πλησίους, εἰ δὲ μὴ ἀκούσῃ, ἐφ᾿ οἷς λυπηθήσῃ, Ne sis maledicus in proximos, sin minus audies, quae tibi molesta erunt. Ε´πὶ τὰ δεῖπνα τῶ φίλων βραδέως πορεύου, ἐπὶ ἀτυχίας τα χέως. Ad conviviae amicorum tardus eas, ad calamitates autem cito.Η῾ γλῶςςά μὴ προχέτω τȏυ νοῦ,Fac ne lingua tibi mentem praecurrat.Ζημίαν αἱροῦ μᾶλλον, ἠ ` κέρδος αἰχρόν,Damnum potius elige, quam turpe lucrum.Ε᾿ν ὁδῷ μὴ ςπ εῦδε προάγειν, μηδὲ τὴν χεῖρα κινεῖν, μανικὸν γὰρ, In via non acceleres pergendo, neque manum moveas, insanientis enim indicium est. Tria eius, quae difficilia dixit esse, commemorat Laertius, l. 1. c. 69. primum quidem ἀπό ῥῥητα σιωπῆσαι, arcana retinere, alterum χολην` εὖ διαθέςθαι, otium recte disponere, tertium ἀδικούμενον δύναςθαι φέρειν, iniurias tolerare posse. Nomen accepisse videtur ἀπὸ τῶ χειλέων, ut Labiones, et Labieni, apud Romanos, a labris, et labiis. Lucretius, l. 4. v. 1162. nominat Labtofos. Ita de Chilone Sosipater Charisius, Festus, et Velius Longus. Fuit etiam Chilo Catonis servus Grammaticus. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.